cumque coeperitis terram dividere sortito separate
primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti
quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in
omni termino eius per circuitum
et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per
quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis
in suburbana eius per gyrum
et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque
milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum
sanctumque sanctorum
sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris
sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus
in domos et in sanctuarium sanctitatis
viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia
latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt
viginti gazofilacia
et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis
et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem
sanctuarii omni domui Israhel
principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et
in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii
et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad
mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem
iuxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad
terminum orientalem
de terra erit ei possessio in Israhel et non depopulabuntur
ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel
secundum tribus eorum
haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel
iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam
facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus
statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis
oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt ut capiat
decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta
mensuram chori erit aequa libratio eorum
siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et
viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient
et haec sunt primitiae quas tolletis sextam partem oephi
de choro frumenti et sextam partem oephi de choro hordei
mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et
decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum
et arietem unum de grege ducentorum de his quae nutriunt
Israhel in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad
expiandum pro eis ait Dominus Deus
omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in
Israhel
et super principem erunt holocausta et sacrificium et
libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in
universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato
sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo
Israhel
haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes
vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium
et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et
ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis
altaris et in postibus portae atrii interioris
et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui
ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo
in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae
sollemnitas septem diebus azyma comedentur
et faciet princeps in die illa pro se et pro universo
populo terrae vitulum pro peccato
et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino
septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem
diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie
et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem
faciet et olei hin per singula oephi
septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate
faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato
quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo